monumenta.ch > Plinius > sectio 166

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 166
{LXVII} Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania Gallaica gens est et Asturica; equini generis hi sunt quos tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere incursum traditur arte. Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae conversio, sicut omnibus in genere veterino.